- JUS Civile
- JUS Civiledividitur in IV. Libros principales, sc. Digestum, Codicem, Institutiones et Authenticas: quibus addit Collatio decima s. Liber Feudorum. Ex his Digestum, continet LL. et Statuta Romanorum, et dispescitur in Digestum vetus, quod habet libtos 24. Infortiatum, quod 14, et Novum, quod 12. Ita ut in universum Digestorum s. Pandectarum sint libri 50. Codex, continet Statuta, Sanctiones et Praecepta Imp. Fuêrunt autem tempore Iustiniani tres Codices, Gregorianus, Hermogenianus et Theodosianus, ex quibus unum is fecit: qui in 12. libros dividitur. Authemicorum liber divitur in 9. Collationes, quarum quaeliber in titulos subdividitur, tituli in paragraphos: liffertque Authenticum ab Authentica, quod illud volumen est per se; haec lex una vel paragraphus, libro Codicis incorporarus et antiquo Iuri superadditus sicque citatur, C. de Episcop. et Cler. Authent. generaliter. C. de sacros. Eccl. Authentic. multo magis etc. Sed in Authentico simpliciret laudatur tiralus et §. ut in Auth. Ut iud. sine quoque suffr. §. tali vel tali et sussieit. Decima item Collatro inseribitur Liber, Feudorum, et habet duoslibros partiales, quorum uterque in titulos et isti in capitula ac paragraphos subdividuntur. Institutiones tandem, quatnor libris absolvuntur: quod Opus introductorium est ad Ius Civile, maxime quoad declarationem terminorum, in utroque Iure usitarorum, Idem Calvin. ubi supra. Et hoc proprie est Ias Civile, quod Iustinianaeum vocant: de Iure Civili Flaviano, item Papyriano, vide eund. ibid. ut et de hoc posteriori infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.